monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 2
Hieronymus, Lucas, 1 <<<     >>> 3

Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb1.127uwb68.95 vuwb1.129uwb1.130
1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth csg51.135 in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
7 et peperit filium suum primogenitum bsb6573.88 r et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra csg48.203 gregem suum
9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos uwb68.95 r et timuerunt timore magno
10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum bnf9389.120 r quod erit omni populo
11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
15 et factum est bsb6573.88 v ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
18 et omnes qui audierunt uwb1.128 mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
19 csg75.720 Maria autem csg48.204 conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
20 et reversi sunt pastores glorificantes csg51.136 et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo bnf9389.120 v priusbsb6573.89 rquam in utero conciperetur
22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
28 et ipse accepit eum in ulnas suas bsb6573.89 v et benedixit Deum csg48.205 et dixit
29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum
31 quod parasti ante faciem omnium populorum
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae bnf9389.121 r dicebantur de illo
34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius csg51.137 ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
37 et haec vidua usque ad annos bsb6573.90 r octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus uwb68.96 r serviens nocte ac die
38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei csg48.206 erat in illo
41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus bnf9389.121 v in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
44 existimantes autem bsb6573.90 v illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt uwb68.96 v oportet me esse
50 et ipsi non intellexerunt csg51.138 verbum quod locutus est ad illos
51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat bsb6573.91 r subditus illis et mater eius conservabat omnia verba csg48.207 haec in corde suo
52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

bnf17226.113

Hieronymus, Lucas, 1 <<<     >>> 3
monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik